309. Agnus, Pastor, et Lanius Pastor et lanius idem iter habebant. Cum itaque inter eundum pinguissimum agnum, seorsum e grege suo aberrantem et a ceteris relictum, vidissent, ambo in illum accurrerunt. Bruta tunc temporis humana voce loquebantur; quapropter agnus, ut sciret cui sese committeret, quis uterque eorum esset exquirebat. Quod ubi intellexit artemque utriusque percepit, pastori statim se tradidit. Lanio contra, “Tu,” inquit, “carnifex es gregisque nostri crudelis mactator. Proinde mores nostri cum pastore magis congruunt.”