305. Ovis et Lupus Saucius Iacebat humi lupus, male tractatus a canibus et cibi indigus ac appetens. Visam eminus ovem vocat; rogat ut de vicino fonte sibi aquam afferat. “Quid aqua esurienti?” inquit illa; “quaere tibi prius cibum.” “Sufficit,” inquit lupus, “si potum praestes; de cibo mihi providebo.” Illa, verba et finem lupi subodorans, “Capio te, amice lupe,” ait, “si tibi aquam dedero, dedero etiam cibum; de me te cibaturus es. Vale; alio vocor, longe a tuis dentibus et ventre.”