304. Ovis Callida et Lupus Fame coactus, lupus praedam quaerebat, sed canes pecus defendebant. Necessitas ingenium stimulavit; pelle ovilla corpus sibi obtegit. Ita personatus tecta petit ubi oves calorem meridiani solis vitabant, et unam per rimulas sic allocutus est, “Huc mecum ades, soror, quo gramina dulcia vocant.” Bidens lupi vocem agnovit et, dolum dolo castigans, “Ultro obsequerer,” dixit, “si quis lupus generosus tu esses et validus, qui me, nimis timidam et infirmam, ab hostibus defenderes.” “Nil metue,” lupus reponit; “ego talis sum, qualem tu velis,” et simul larvam abiicit. Ovis “Bene mihi est,” inquit; “vix alius custos validior esse potest. Iuvat tamen adsciscere boni nostri participes quosdam; paulum opperire, dum canes huc advoco.” Lupus, timens ne mora damnum sibi afferret, statim pedibus suis salutem credidit.