302. Oves et Sus Suculus, in quemdam ovium gregem ingressus, cum iis una pascebatur. Olim vero a pastore prehensus, grunnitus magnos edebat atque effugere omni vi nitebatur. Eum itaque oves ob tot tantosque clamores increpare coeperunt, aientes, “Nos quoque continuo pastor manu prehendit, nec tamen ita clamamus.” Quibus tum suculus “Non vestrae similis,” ait, “captura mea est. Vos enim aut propter lanam aut propter agnos, me vero ob carnem tantummodo capit.”