300. Oves et Lupi Foedus aliquando fuit inter lupos et oves, quibus natura discordia est. Obsides utrimque tradebantur. Oves, in suam partem, vigilem canum custodiam, lupi suos catulos tradiderunt. Quietis ovibus ac pascentibus, lupuli matrum desiderio ululatus edunt. Tum lupi, irruentes, foedus fidemque solutam clamitant; ovesque, canum praesidio destitutas, laniant. Inscitia est si in foedere praesidia tua hosti traderes, nam qui hostis fuit, hostis fortassis nondum esse desiit, forsan et ansam ceperit, cur te nudatum praesidiis adoriatur.