299. Ovis et Canis Calumniosus Canis calumniosus dixit ad ovem, “Debes mihi reddere panem quem dederam mutuo.” Contendebant autem; ovis dicebat numquam ab illo panem se accepisse. Cum ante iudicem venissent, canis dixisse fertur habere testes. Introductus lupus ait, “Scio panem canis commodatum ovi.” Introductus milvus dixit, “Me coram accepit.” Accipiter introiens ait, “Negas tu quod accepisti?” Victa ovis a tribus falsis testibus, artius exigitur; coacta vero extractam lanam suam vendidit ut quod non acceperat redderet.