297. Ovis et Canes Duo Dum canes duo, magno furore perciti, morsibus mutuis lacerare sese instant, ovis, pacis et concordiae amica, iras componere studet et atrox proelium dirimere etiamque audet os tenerum et imbelle rictibus efferatis interponere. Sed nec quidquam proficere valet et, inanis operae praemium, os inde discissum refert. Hac fabula infirmiores monentur ne potentum rixis medios se ingerant.