296. Ovis a Cane Comprehensa Ovis, comprehensa a cane, gregis custode, maximos edebat eiulatus. Capta autem a lupo, nullam emittebat vocem. Interrogata a pastore cur ita faceret, “Molestius,” inquit, “mihi est a cane, qui mihi custos et amicus esse debet, laedi quam a lupo, quem Natura perpetuum mihi genuit inimicum.”