292. Taurus et Culex Culex tauri occupaverat cornu, si scilicet eum onere suo posset deprimere. Cum vero taurus id prorsus neglexisset, culex inde cupiens avolare, extremis exploratis viribus, “Si,” inquit, “molestus sum tibi, onere te levabo avolans.” Respondet taurus, “Nec te, cum accessisses, sensi; nec sentiam, si rursus abieris.”