291. Taurus et Vitulus Cum taurus, in aditu angusto cornibus luctans, vix intrare posset ad praesepia, vitulus monstrabat quo pacto se flecteret. “Tace,” taurus inquit; “hoc novi ante quam tu natus es.”