289. Iuvencus et Rusticus Erat rustico iuvencus, vinculi omnis iugique impatiens. Homo astutulus bestiae resecat cornua; cornibus enim petebat. Tum iungit non currui, sed aratro, ne, ut solet, herum pulsaret calcibus; stivam ipse tenet, gaudens industria effecisse, ut iam foret tutus et a cornibus et ab ungulis. Sed quid evenit? Taurus, subinde resistens, spargendo pedibus os caputque rustici opplet arena.