288. Boves et Trabs Trabs, quae curru vehebatur, boves ut lentulos increpabat, dicens, “Currite, pigri; onus enim leve portatis.” Cui boves “Irrides nos,” responderunt, “ignara quae te poena maneat. Onus hoc nos cito deponemus; tuum autem tu, quoad rumparis, sustinere cogeris.” Indoluit trabs nec amplius boves conviciis lacessere ausa est. Haec fabula quemlibet monet ne aliorum insultet calamitatibus, cum ipse possit maioribus subiacere.