287. Boves et Plaustrum Boves plaustrum trahebant, cuius axis cum strideret, conversi dixere, “Heus tu, nobis onus omne ferentibus, quid quereris?” Ita quoque nonnulli, dum alii insudant operi, ipsi laborare fingunt.