285. Boves Somniantes Bubulcus, stabulum ingressus, boves laetitia exsultantes aspexit. Interrogavit igitur eos quaenam esset causa laetitiae. Cui illi “Speramus,” inquiunt, “hunc diem absque labore in laetissimis pascuis nos esse ducturos.” “Quid vos,” inquit bubulcus, “ut ita credatis induxit?” “Illa,” inquiunt, “fore somniavimus.” “Nolite,” ait bubulcus, “huiusmodi somnio fidem adhibere, quod falsum esse deprehendetis. Ego enim somniavi vos hodie araturos; hominum enim somnia quam brutorum veriora esse consueverunt.” Fabula indicat nihil mortalium spe esse fallacius.