279. Bos et Vitulus, Iuncti Quidam homo iunxit sub iugo bovem et vitulum. Sed vitulus, iugo insuetus et bovis societate territus, contra iugum luctabatur et collo suo cornibus illud excutere voluit. Tunc ait dominus, “Ego non iunxi vos ad laborem, sed ad instructionem ut simul ire assuescatis et concorditer iugum trahatis. Aliter enim verberibus digni estis et stimulis.” Sic debet homo liberos suos sub iugo disciplinae ponere et bonis eos magistris iungere et committere, quorum exemplo et imitatione bonis moribus assuescant et studiis.