278. Bos Laborans et Vitula Mollis et lasciva vitula, cum bovem agricolae aculeo agitatum et arantem cerneret, contempsit. Sed, cum immolationis dies affuit, bos a iugo liberatus per pascua vagabatur; vitula vero, ut immolaretur, retenta est. Quod cum bos conspicatur, subridens ait, “Heus vitula, ideo non laborabas: ut immolareris!” Qui alteri irridet, sibi ipsi caveat: qui labori suo sedulo incumbit securus est; otioso et nihil agenti pericula semper imminent.