277. Bos et Equus Equum, solidas ungulas habentem, exprobrasse aliquando ferunt bovi ungulas fissas; ita enim illum ingredi tardius neque exsilire alacriter posse. Sed bovem hoc modo traditur respondisse: tarditatem conspectam non nocere.