276. Equus et Pistor Equus, senectute depressus, molam pro bello elegit. Ubi cum molere belligerandi loco cogeretur, praesentem lugens fortunam, prioris non immemor, “Mei quidem,” inquit, “O pistor, ante in bello erat usus, ornatusque circumcirca, opera mea hominibus locata; eos sequebar. At nunc nescio quid passus, pistrinum capesso pro pugna.” Cui pistor “Cessa,” inquit, “memorare pristina.” Fortuna utramque in partem hominum res mutare novit.