275. Equus Circensis Molae Iugatus Equus senior fuit quondam molendae farinae venumdatus. Molae iugatus vesperam misellus totam atque ideo suspirans, “Cursibus,” inquit, “ex qualibus quales in gyros propter farinulas compellor.” Ne superbias nimium prae iuvenilis vigoris ferocia; multis senectus inter labores consumpta fuit.