272. Equus et Equiso Eius Hordeum equi surreptum divendens, equiso eum quotidie et comere et perfricare solebat. At equus “Heus tu,” inquit, “si vere me pulchrum esse cupis, hordeum, quo nutrior, quaeso ne vendas.” Ita avari, verba dando et adulando, inopes inescant, eosque iis etiam spoliant, quae sunt ad vivendum necessaria.