270. Equa, Pullus, et Homo Dum quidam veheretur equa gravida, enixa est pullum. Qui cum statim cursum matris esset secutus, celeriter fatigatus, sic allocutus est vectorem matris, “Vides me infirmum et ineptum ad iter faciendum. Scias ergo me continuo periturum, si hic relictus fuero. Si me hinc sustuleris, eoque duxeris ubi ali possum, adultus postea te veham.”