266. Equi Duo et Dominus Eorum Miles, equum habens optimum, emit alium, nequaquam illi bonitate parem, quem multo diligentius quam priorem nutricabat. Tunc priori sic ait, “Cur me dominus quam te impensius curat, cum tibi neque pulchritudine nec robore neque velocitate comparandus sim?” Cui ille “Est haec,” inquit, “hominum natura, ut semper in novos hospites benigniores sint.” Haec fabula indicat hominum amentiam, qui nova, etiamsi deteriora sint, solent veteribus anteponere.