263. Equus et Spinae Equus esuriens vidit agrum segete laetum, sed spinas quae viam claudebant non aspexit, donec viscerum gravia vulnera sensit. Sic cupidi cupienda vident sed, spinosos aditus minus considerantes, in lucra dum properant, pro lucris damna reportant.