261. Equus et Hirci Tres Ubi erant tres hirci, viderunt equum, timentem leonemque fugientem, et deridebant ei. Ille autem respondebat eis, “O desperati et ignari, si sciretis quis me persequitur, non minus paveretis.”