260. Equus Superbus et Asinus Equus phaleris sellaque ornatus cum ingenti hinnitu per viam currebat. Currenti onustus asellus forte obstabat, cui equus, fremebundus, “Quid,” inquit, “ignave, obsistis equo? Cede, inquam, aut te proculcabo pedibus!” Asellus, rudere non ausus, cedit tacitus. Equo provolanti crepat inguen. Tum, cursui inutilis, ornamentis spoliatur. Postea cum carro venientem asinus affatur, “Heus, mi amice! Quis ille ornatus est? Ubi aurea sella? Ubi splendidum frenum? Sic, amice, necesse fuit evenire superbienti.”