259. Equus et Asinus, Pugnantes Equus, odio instinctus, asinum calcibus infestis petivit et vulnere gravi afflixit. At in medio ictu ipse sibi inflixit malefacti poenam: dissoluta enim cartilagine, tibiarum alteram luxavit ita ut, dolorem saevientem non ferens, coactus fuerit, non sine aegro luctu, artus languidos humi deponere. Quem videns, “Ego male valebam,” inquit asinus, “sed mihi iam incipit nunc bene esse, cum sic iaces.” Laeso doloris remedium est inimici dolor.