258. Equus et Asellus Onustus Agitabat coriarius quidam una equum et asinum onustum. Sed in via fatiscens, asinus rogabat equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tanti tolerare. Recusabat equus, et mox asinus oneri totus succubuit et halitum clausit supremum. Herus accedens mortuo asino sarcinam detraxit et, pelle superaddita excoriata, omnia equo imposuit. Quod cum sensisset, equus ingemuit, inquiens, “Quam misellus ego qui, cum portiunculam oneris socii ferre recusaverim, iam totam sarcinam cogar tolerare.”