257. Equus, Asinus, et Hordeum Equum cum rogaret asinus parum sibi hordei dare, “Libenter,” inquit, “si possem, et pro dignitate nostra large tribuerem. Sed cum venerimus ad praesepia vespere, dabo tibi folliculum plenum farre.” Et asellus, “Qui rem tam parvam negas, quid in maiori te facturum existimem?” Fabula scripta est eis qui cum magna promittunt, parva negant; est in dando nolens tenax in pollicitando.