256. Mula et Imago Eius Mula, cum in flumine suam imaginem conspexisset, forma et strenuitate equis se cedere negabat. Caput igitur quassans et iubas iactans, incitabat sese ad cursuram. Aderat et asinus illis in locis, qui forte tum rudere coepit. Quo sonitu audito atque agnito, mula “Profecto,” inquit, “pater meam castigat superbiam.”