255. Mula et Crabro Crabro, involans in caput clitellariae mulae, “Quin moves te,” inquit, “et gressus incitas! An ego te, lentam viatricem, nisi pergis, instigabo?” Cui mula “Non ego te curo,” inquit, “sed fustes et stimulum illius, qui me sequitur,” mulionem significans, “a quo si mihi quiete esse liceat, tuos facile, mi crabuncule, impetus pertulero.”