253. Mulus et Equus Mulus, conspiciens equum aureo freno ephippioque insignem et purpureis opertum phaleris, rumpebatur invidia, illum beatum reputans, qui continuo optimis vesceretur cibis et decoro amiciretur ornatu; se autem prae illo infelicem, qui, clitellis male dolatis oppressus, quotidie maxima onera ferre cogeretur. At ubi vidit equum pugna redeuntem, multis affectum vulneribus, prae illius calamitate se felicem appellabat, longe melius esse dicens quotidiano labore durum victum quaeritare et turpiter vestiri quam post optimos et delicatos cibos et tantos ornatus mortis adire discrimina.