251. Muli et Dominus Stultus Stultus, cursum olympiacum certamine vincere posse putans, ad hoc mulos emit geminos. Quibus pabula larga studiose praebens, putabat eos ad cursum promptos fieri posse. Tempus cursus erat; bigam conscendit et mulos ambos exagitat, stimulis suppositis. Sed quo plus properat, hoc plus animalia tardant, et pigra probant quo patre progenita sint. Cursores alii iam metam prope attigerant; hic vix adhuc coeperat via recta ire. Turba circumstans cachinnum magnum attollit et stultum caeno atque luto stercorat. Ille tandem fugiens mulos suos acriter caedebat ut turbam evadere posset. Tunc unus illorum ait, “Rustice pessime, cur nos pati cogis flagella dura quae tu meruisti? Numquid, cum nos emisti, non nosti nos asino genitos, natura pigro?”