250. Asinus Somnians Asinus arcte dormiebat; mihi credetur, nam quis arctius asino dormire solet? Sed et ille somniabat, et iam sibi videbatur asinus non esse, at animal sagax, at homo! Vicibus his obeundis, quas miseras ipse tamdiu obivit, nunc herus imperiosus alios exercet et asinos prae se agit, flagello caedens, et “O stupidum genus,” ait, “et pravum et indocile! Quam gravis hominum conditio, quos his animalibus regendis studere oportet!” Dum hoc modo superbit, agaso fuste nodoso stertentem excitat. Fabula asinis bipedibus multis convenit.