249. Asinus Res Sacras Portans Asinus quidam res sacras portabat, ratus sese venerari homines. Itaque erectus incedebat, tamquam sibi tus illud atque carmina acciperet. Cuius errorem cum mox vidit aliquis, “Mi asine,” inquit, “istam vanitatem tibi excute. Non te, sed istas res sacras caerimoniis colunt; isti divo haec religio debetur.”