245. Asinus et Tympana Negotiator in via cum asello festinabat nundinas. Onusto asino male flagello et fuste caedebat ut citius posset venire lucri causa. Asellus sperabat ut post mortem esset securus; quassatus, moritur. De pelle eius facta sunt tympana et cribra, quae semper battuntur, et qui putabat post mortem esse securus, post mortem caeditur.