244. Asinus et Dominus Ingratus Asinus, qui viro cuidam ingrato multos annos inoffenso pede servierat, semel ut fit dum sarcina pressus gravi salebrosa incedit via, sub onere ceciderat. Tum dominus implacabilis multis verberibus surgere compellebat, pigrum animal et ignavum nuncupans. At ille miser inter verbera haec secum dicebat, “Infelix ego quam ingratum sortitus sum herum. Num, quamvis ei multo tempore sine offensa servierim, tamen non hoc unum delictum tot meis pristinis beneficiis compensat.”