241. Asinus et Viatores Duo Duo viatores asinum in solitudine errantem conspicati sunt. Accurrunt, laeti, et capiunt. Mox autem oritur contentio uter eum domum abduceret. Uterque asinum sibi vindicavit quia eum prior conspexisset. Dum illi de ea re acriter rixantur, asinus aufugit ac neuter lucrum fecit. Duobus litigantibus, tertius gaudet.