240. Asinus et Umbra Eius Demosthenes, causam orans, cum iudices parum attentos videret, “Paulisper,” inquit, “aures mihi praebete; rem vobis novam et iucundam narrabo.” Cum aures arrexissent, “Iuvenis,” inquit, “quispiam asinum conduxerat, quo Athenis Megaram profecturus uteretur. In itinere cum sol ureret neque esset umbraculum, deposuit clitellas et sub asino consedit, cuius umbra tegeretur. Id vero agaso vetabat, clamans asinum locatum esse, non umbram asini. Alter cum contra contenderet, tandem in ius ambulant.” Haec locutus, Demosthenes, ubi homines arrectis auribus auscultantes vidit, abiit. Tum revocatus a iudicibus rogatusque ut reliquam fabulam enarraret, “Quid,” inquit, “de asini umbra libet audire? Causam hominis de vita periclitantis non audietis?”