239. Asinus et Grammaticus Grammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut, si digna daretur merces, non modo pueros, verum etiam asinum docere profiteretur. Princeps, audiens hominis temeritatem, interrogabat eum an si quinquaginta ei daret aureos, intra decennium docere asinum confideret. Respondit vir impudens non recusare se ab eo interimi si hoc spatio temporis asinus ille legere et scribere nesciret. Amici, hoc audientes, admirabantur increpabantque hominem, qui non modo rem arduam atque difficilem, verum etiam impossibilem facere promisisset, timebantque ne exacto hoc tempore a principe occideretur. Quibus ille respondebat, “Antequam hoc tempus elabatur aut asinus morietur, aut princeps, aut ego.” Fabula indicat in periculo constitutis moram saepe auxilio esse solere.