238. Asinus et Agaso Asinus dum ab agasone ageretur, a via paulum digressus, relicta planitie, praerupta in loca ferebatur. At cum denique in praeceps rueret, agaso cauda arreptum conabatur in viam reducere. Sed cum asinum a lapsu retinere non posset, eum omnino dimisit et “Vince utique,” ait, “infaustam enim victoriam reportas.”