237. Asini et Agricola Senex Agricola quidam in agro consenuit et, cum numquam ingressus esset in urbem, precabatur domesticos ut eam videret. At illi, iunctis asellis atque in curru eo imposito, solum iusserunt agere. Eunti tamen procella et turbine aerem occupantibus et tenebris factis, aselli a via aberrantes in quoddam praecipitium deduxerunt senem. At ille, iam praecipitandus, “O Iuppiter,” ait, “in qua re te iniuria affeci quod sic inique occidor, praesertimque neque ab equis generosis, neque a mulis bonis, sed ab asellis vilissimis?