236. Asinus Excors, Vulpes, et Leo Leo, aegrotans, vulpeculam orat sibi cibum ut inveniat. Illa abiit et ad asinum solum in prato oberrantem devenit ac inquit, “Quin mecum te confers ad tui generis animalia, quae plurima intra nemus convenere?” Asinus illam sequitur, sed leo ita fuerat morbo debilitatus ut asinum retinere non posset. Asinus elapsus in suum pratum revertitur. Redit ad eum vulpecula et vere asinum esse ait, qui leonis amatoris complexus fugerit. Asinus vulpi credit et iterum ad leonem accedit, qui eum iugulat; tum iubet vulpem carnes apparare. Vulpecula ut iussa fuerat facit, sed exemptum cor ipsa devorat. Requirenti autem leoni dicit asinum cor non habuisse. Hoc leo incredibile esse dicit. Tum vulpes “An putas,” inquit, “iterum ad te adduci hunc potuisse, si cor haberet?”