235. Asinus, Gallus, et Leo Gallus aliquando cum asino pascebatur. Leone autem aggresso asinum, gallus exclamavit, et leo (qui galli vocem timet) fugere incipit. Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est leonem; ut vero procul a gallicinio persecutus est, conversus leo asinum devoravit, qui moriens clamabat, “Iusta passus sum; ex pugnacibus enim non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?”