234. Asinus Leonis Pelle Indutus Asinus, in silvam veniens, exuvias leonis offendit. Quibus indutus, in pascua redit, greges et armenta territans fugansque. Herus autem, qui vagum fallacemque asinum perdiderat, occurrit. Asinus, viso hero, cum rugitu obviam fecit. At herus, prehensis quae extabant auriculis, “Alios licet,” inquit, “fallas; ego te probe novi.” Quod non es, nec te esse simules.