233. Asinus Animalia Fugans et Leo Asinus ediverso occurrit leoni, cui sic dicere coepit, “Ascendamus in cacumen montis et ostendam tibi quia et multa animalia me timent.” Leo, ridens aselli verba, “Eamus,” inquit. Cumque venissent ad locum, stans cum fera asellus in edito loco voce summissa clamare coepit. Quem audientes, vulpes et lepores fugere coeperunt. At asellus, “Vide quem timeant.” Cui leo contra sic dixisse fertur, “Poterat et me terrere vox tua, si non scirem asinum te esse.”