232. Asinus Leoni Cantans et Lallans Leo, rex animalium, semel quaesivit sibi ministros ut servirent ei in diversis officiis. Ingessit se asinus, dicens quod optime sciret cantare et lallare. Dixit leo, “Audiamus,” et asinus aperuit os suum et horribiliter recanavit. Et ait leo, “Miser, quare mentitus es, cum sonus tuus horribilis sit? Potius me a somno excitaret quam dormire faceret. Exeas cito de curia mea!”