231. Asinus et Lupus, Ligati Lupus asino obviavit, cui ait, “O frater asine, comedam te.” Cui asinus, “Ut placuerit, ita facies. Sed nolo ut in via comedas me. Si enim hic me comederis, vicini videntes dicent, ‘Quomodo asellus noster permisit se devorari a lupo?’ Eamus in silvam, et liga me per pectus quasi servum, et ego te ligabo per collum quasi dominum, et ita perduc me ad silvae inferiora, et ibi me comede pacifice.” Lupus ait, “Ita faciamus.” Abierunt, et lupus ligavit asinum per pectus, et asinus lupum per collum. Tunc coepit ire asinus ad domum domini sui. Lupus, ut agnovit fraudem, coepit retrogradare, sed asinus violenter eum trahebat usque ad fores domini sui. Exiens autem dominus ac cuncta familia percusserunt lupum usque ad mortem.