230. Asina Aegrota et Lupus Febri correptam et graviter laborantem asinam, cum morbus saevus esset, invisit lupus et, tangens aestuans corpus illius, ubi doleret potissimum interrogat. “Ibi,” inquit asina, “vel tantum vel maxime dolet, ubi tu me contingis.”