229. Asinus, Lupi, et Canes Asinus aegrotabat; famaque exierat eum cito moriturum. Ad eum igitur visendum cum lupi canesque venissent peterentque a filio quomodo pater eius se haberet, ille per ostii rimulam respondit, “Melius quam velletis.”