227. Asinus et Porcelli Hordeum Cum quidam verrem immolasset sancto Herculi, cui pro salute sua votum debebat, hordei reliquias poni iussit asello. Quas ille aspernatus, sic locutus est, “Libenter cibum istum prorsus adpeterem, nisi qui illo nutritus est iugulatus foret.”